Felix Contelorius, Elenchus Eminentissimorum et Reverendissimorum S. R. E. Cardinalium ab anno 1294. ad annum 1430 (Romae: apud Andream Phaeum 1717), pp. 131-132 [=Baronius-Theiner, sub anno 1404, no. 10, p. 115]:
Ex Libro Sacri Collegii Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium in quo Communia servitia, promissa, et divisa describuntur.
Romae, die Mercurii prima Octobris, hora XXI. anno 1404 obiit Bonifatius Nonus, et die Dominico de sero XII. Octobris eiusdem Cardinales intrarunt Conclave apud Sanctum Petrum numero novem, videlicet:
Die Veneris, 17 Octobris, hora 21., Dominus Cosmatus Sanctae Crucis in Hierusalem Cardinalis Bononiensis eligitur in Summum Pontificem, nomine Innocentius VII., qua hora electionis pluit fortiter, nec antea per quatuor menses, nec post per unum mensem unquam pluit.
Die Martis, quae fuit festivitas Sancti Martini, II. Novembris, 1404, Innocentius VII. coronatur Romae in gradibus Sancti Petri, cum omnibus solemnitatibus, et demum subtracto thalamo per Canonicos Sancti Petri accessit ad S. Ioannem Lateranensem, et factis cum ordine caeremoniis, cum magna laetitia reversus est ad Palatium Sancti Petri.
©2011 John Paul Adams, CSUN
[email protected]