previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Toxilvs

Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?

Paegnivm

Melius quam tu qui docuisti.

Tox.
Ain véro, verbereum caput?

P.

Aio enim véro.

T.
Quid ergo dixi?

P.
Ego recte apud illam dixero.

Tox.

Non edepol scis.

Paeg.
Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,

5et quidem scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.

Tox.

Egon dem pignus tecum?

Paeg.
Audacter, si lubido est perdere.

T.

Bona pax sit potius.

P.
Tum tu igitur sine me ire.

T.
Et iubeo et sino;

sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.

Paeg.

Faciam.

Tox.
Quo ergo is nunc?

Paeg.
Domum: uti domi sim, quom illi censeas.

Tox.

10Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.

Paeg.

Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari

nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.

T.

Abi modo.

P.
Ego laudabis faxo.

T.
Sed has tabellas, Paegnium,

ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.

Soph.

15Cesso ire ego quo missa sum?

P.

Eo ego.

T.
I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.

vola curriculo.—

Paeg.
Istuc marinus passer per circum solet.

illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?

S.

Paegnium hic quidem est.

P.
Sophoclidisca haéc peculiarest eius

20quo ego sum missus.

S.
Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur.

Paeg.

Compellabo.

Soph.
Commorandust.

Paeg.
Apud hanc obieci ...

Soph.

Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?

Paeg.

Sophoclidisca, di me amabunt.

Soph.
Quid me?

Paeg.
Vtrum hercle di volent;

sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.

Soph.

25Mitte male loqui.

Paeg.
Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.

Soph.

Quid agis?

Paeg.
Feminam scelestam te astans contra contuor.

Soph.

Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.

Paeg.

Quid male facio aut quoi male dico?

Soph.
Quoi pol cumque occasio est.

Paeg.

Nemo homo umquam ita arbitratust.

Soph.
At pol multi esse ita sciunt.

Paeg.

30Heia.

Soph.
Beia.

Paeg.
Tuo ex ingenio mores alienos probas.

Soph.

Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.

Paeg.

Satis iam dictum habeo.

Soph.
Sed quid tu? confitere ut te autumo?

Paeg.

Fatear, si ita sim.

Soph.
Iam ábi, vicisti.

Paeg.
Abi núnciam ergo.

Soph.
Hoc mi expedi,

quó agis?

Paeg.
Quo tu?

Soph.
Dic tu.

Paeg.
Dic tu.

Soph.
Prior rogavi.

Paeg.
At post scies.

Soph.

35Eo ego hinc haud longe.

Paeg.
Et quidem ego haud longe hinc eo.

Soph.
Quo ergo is, scelus?

Paeg.

Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.

Soph.

Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.

Paeg.

Itane est?

Soph.
Itane est.

Paeg.
Mala es.

Soph.
Scelestu's.

Paeg.
Decet me.

Soph.
Me quidem addecet.

Paeg.

Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?

Soph.

40Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?

Paeg.

Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.

nihili facio scire. valeas.

Soph.
Asta.

Paeg.
At propero.

Soph.
Et pol ego item.

Paeg.

Ecquid habes?

Soph.
Ecquid ?

Paeg.
Nil equidem.

Soph.
Cedo manum ergo.

Paeg.
Estne haec manus?

So.

Vbi illa altera ést furtifica laeva?

Pa.
Domi eccam. huc nullam attuli.

Soph.

45Habes nescio quid.

Paeg.
Ne me attrecta, subigitatrix.

Soph.
Sin te amo?

Paeg.

Male operam locas.

Soph.
Qui?

Paeg.
Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.

Soph.

Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,

, ubi versicapillus fias, foede semper servias.

tu quidem haud étiam es octoginta pondo.

Paeg.
At confidentia

50illa militia militatur multo magis quam pondere.

atque ego hanc nunc operam perdo.

Soph.
Quid iam?

Paeg.
Quia peritae praedico.

sed ego cesso.

Soph.
Mane.

Paeg.
Molesta es.

Soph.
Ergo ero quoque, nisi scio,

quó agas te.

Paeg.
Ad vos.

Soph.
Et pol ego ad vos.

Paeg.
Quid eo?

Soph.
Quid id ad te attinet?

Pa.

Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.

So.
Odiosu's.

Pa.
Lubet.

55numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.

Soph.

Malitia certare tecum miseria est.

Paeg.
Mers tu mala es.

So.

Quid est quod metuas?

Pa.
Idem istuc quod tu.

So.
Dic ergo ...

ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.

Pa.

Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,

60omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego.

So.
At tu hoc face:

fide data credamus.

Paeg.
Novi: omnes sunt lenae levifidae,

neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.

So.

Dic amabo.

Pa.
Dic amabo.

So.
Nolo ames.

Pa.
Facile impetras.

Soph.

Tecum habeto.

Paeg.
Et tu hoc taceto.

Soph.
Tacitum erit.

Paeg.
Celabitur.

Soph.

65Toxilo has fero tabellas tuo ero.

Paeg.
Abi, eccillum domi.

at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.

Soph.

Quid istic scriptum?

Paeg.
Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;

nisi fortasse blanda verba.

Soph.
Ábeo.

Paeg.
Et ego ábiero.—

Soph.
Ambula.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (70 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: