This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo1 gloria rediit. et auget gloriam adveniens exposita
omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per
triduum cognitum abduceret. reliqua vendita, quibus
domini non exstitere.
[2]
debebatur omnium consensu
consuli triumphus, sed dilata res est tribuno de lege
agente;
[3]
id antiquius consuli fuit. iactata per aliquot
dies cum in senatu res, tum apud populum est. cessit
ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit.
tum imperatori exercituique honos suus redditus;
triumphavit de Volscis Aequisque,
[4]
triumphantem
secutae suae legiones. alteri consuli datum, ut ovans
sine militibus urbem iniret.
[5]
anno deinde insequenti lex Terentilia2 ab toto relata collegio novos adgressa consules est; erant
consules P. Volumnius Ser. Sulpicius.
[6]
eo anno
caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu
est. bovem locutam, cui rei priore anno fides non
fuerat, creditum. inter alia prodigia et carne pluit,
[p. 36]
quem imbrem ingens numerus avium intervolitando3 rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.
[7]
libri per
duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus
caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut
seditionibus abstineretur. id factum ad impediendam
legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
[8]
ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur,
Hernici nuntiant Volscos et Aequos, etsi abscisae4 res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae5 Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse.
[9]
ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
[10]
tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. iam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani, sed arte eludi.6
[11]
quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam, propinquam infamem fieri.
[12]
bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana,
[p. 38]
quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine7 acturi essent, exsilio et relegatione civium ulciscentes tribunos.
[13]
sic—ne quid aliud actum putent—victam legem esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant.
[14]
si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno ut tuto libertas defendi posset. haec
tribuni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.