This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae condicione uariatum esset. [2] extat Q. †Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam; [3] indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.