previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctumin illo enim navigium, in hoc amores exsequiturnon videntes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse describitpost ubi digressi lumenque obscura vicissim” . regina] [sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus. iamdudum aut nimium et vehementer, ut Terentiusiamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat” : aut 'iamdudum', id est a quo tempore vidit Aeneam; legimus enimobstipuit primo aspectu Sidonia Dido” : aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo intervenit Cupido. saucia hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium. cura amore intolerabili, quem ferre non posset, utmeque his absolvite curis” . 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, utVeneris iustissima cura” , itemmea maxima cura” . sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: