[42]
multas equidem C.
Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt
ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares.
castris locum capere, exercitum instruere, expugnare
urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque
quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere,
eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis
se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant—
sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis excitata
sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. quo
minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem
concupiverit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.