10. ergo
illum qui haec fecerat, Rudinum1 hominem, maiores nostri in
civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis2 civitatibus
expetitum, in hac autem legibus constitutum de
nostra civitate eiciamus3?
[23]
nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis
versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea
quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis
finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas
gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus,
quo hominum nostrorum4 tela pervenerint, eodem5 gloriam
famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum
rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis6 certe qui de vita
gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum
est et laborum.
[24]
quam multos scriptores rerum
suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque
is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:
'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum
praeconem inveneris7!' et vere. nam, nisi Ilias8 illa exstitisset,
idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen
etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute
fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum,
scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit,
et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine
quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis
magno illud clamore approbaverunt?
[25]
itaque, credo, si civis
Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore
civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos
et Gallos donaret9, credo, hunc petentem repudiasset; quem
nos10 vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset,
quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis
versibus longiusculis, statim ex eis11 rebus quas tum12 vendebat
iubere13 ei praemium tribui, sed14 ea condicione ne quid postea
scriberet. qui sedulitatem mali poetae duxerit15 aliquo tamen
praemio dignam, huius16 ingenium et virtutem in scribendo et
copiam non17 expetisset?
[26]
quid? a Q. Metello18 Pio, familiarissimo
suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque
per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis
rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue
quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet19.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Rudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς) codd.
2 a multis Lambinus
3 eiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett.
4 hominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd.
5 eodem eandem G: om. e
7 inveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett.
8 Ilias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd.
9 donaret et Gallos E
10 nos in contione add. codd. e v. 18 (malo numero): ego delevi videmus GEea
11 iis Manutius: his codd., Schol.
12 tum GEe: tamen a: tunc cett.: om. Schol.
13 iubere iussit a, Schol.
14 sed Schol.: sub codd.
15 deduxerit GEe
17 non tamen non Ee
18 Q. P. Ee
19 cederet E2e: dederit c, Fleckeisen
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.