Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus: cum primum istorum conduxit mensa choragum,
sexque deos uidit Mallia sexque deas,
impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
dum noua diuorum cenat adulteria:
omnia se a terris tunc numina declinarunt,
fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. [2] auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:
pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi epigramma uulgatum est:
postquam bis classe uictus naues perdidit,
aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.