Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
[p. 21022]aduersus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a uobis didici. uos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est.