previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. enimuero conclamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros. [2] inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret peruenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicydenperuasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium aduentum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt. [3] qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, [4] comprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam uocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. [5] solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. [6] fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis uelut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat: [7] 'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset; [8] [p. 24050]sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. [9] itaque daret operam, ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. [10] haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pauidi abequitauerint Syracusas. [11] et ne fuga quidem eorum seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obuiam issent, [12] non a misericordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, [13] tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. [14] expertique quam uana aut leui aura mobile uolgus esset, militem nancti ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium conuenientem eis quae ad Mylas falso nuntiata erant, [15] auctoremque se exhibendo ac uelut uisa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicydes
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERBESSUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: