previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. ubi inluxit, Scipio e praetoria naue silentio per praeconem facto 'diui diuaeque' inquit 'qui maria terrasque colitis, [2] uos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi populo plebique Romanae sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam imperium auspiciumque terra mari amnibusque sequuntur bene uerruncent, eaque uos omnia bene iuuetis, bonis auctibus auxitis; [3] saluos incolumesque uictis perduellibus uictores spoliis decoratos praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; [4] [p. 29056]quaeque populus Carthaginiensis in ciuitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in ciuitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.' [5] secundum has preces cruda exta caesa uictima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. uento secundo uehementi satis prouecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt; [6] et a meridie nebula occepit ita uix ut concursus nauium inter se uitarent; lenior uentus in alto factus. [7] noctem insequentem eadem caligo obtinuit: sole orto est discussa, et addita uis uento. iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse; [8] Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. [9] Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam uiderit, dare uela et alium infra nauibus accessum petere iubet. [10] uento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit et uentus premente nebula cecidit. [11] nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras ne aut inter se concurrerent naues aut terrae inferrentur iecere. [12] [p. 29057]ubi inluxit, uentus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio quod esset proximum promuntorium percontatus cum Pulchri promunturium id uocari audisset, 'placet omen;' inquit 'huc dirigite naues.' [13] eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam nauigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. [14] Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naues ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum, inde aegre correctum cursum exponit, [15] et prope obrutis nauibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram euasisse.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: