Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset,
[2]
dicitur Ofillius Calavius, Ovi filius, clarus
genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe
aliter se habere rem dixisse:
[3]
silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia
solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem
molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.
[4]
aut
Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum,
Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis
tristiorem memoriam fore;
[5]
quippe suos quemque eorum
animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus
Caudinos non ubique Samnitibus fore.
iam Romae etiam sua infamis clades erat.
[6]
obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae
[p. 509]
pacis magis quam periculi nuntius fuit.
[7]
ad famam
obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde
auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede
factam acceperunt, extemploque sine ulla publica
auctoritate consensum in omnem formam luctus est.
tabernae circa forum clausae,
[8]
iustitiumque in foro sua
sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli
aurei positi;
[9]
paene maestior exercitu ipso civitas esse
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque
pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare
urbe tectisve accipiendos.
[10]
quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in
patriam revertentes ex insperato incolumes,
[11]
sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in
suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum
aspicere vellet.
[12]
consules in privato abditi nihil pro
magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est, ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
Q. Fabium Ambustum dixerunt
[13]
et P. Aelium Paetum
magistrum equitum;
[14]
quibus vitio creatis suffecti M.
Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister
equitum. nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad
interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus,
M. Valerius Corvus.
[15]
is consules creavit Q. Publilium
Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum
haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate
duces clariores essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.