Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Philippus maerebat quidem et angebatur,
cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei
in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis
elusisse celeritatem suam fortunam.
[2]
in concilio autem
dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus
deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse,
quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta
maxima posset celeritate tenderet;
[3]
sed vix rationem
iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium
[p. 431]
ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam
e manibus suis elapsum.
[4]
sed non semper felicem esse
fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo
si modo congressus cum hostibus sis, viceris.
[5]
quod
primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi; brevi et victoriam haud dubiam
habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe
pugnaturos.
[6]
laeti regem socii audierunt. reddidit inde
Achaeis Heraeam et Triphyliam; Alipheram autem
Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.
[7]
inde navibus acceptis ab Achaeis —
erant autem tres quadriremes et biremes totidem —
Anticyram traiecit.
[8]
inde quinqueremibus septem et
lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium
sunt, escensionem fecit.
[9]
haud fefellit Aetolos: nam
hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis
Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas montesque
refugit;
[10]
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
[11]
cum
ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium
misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias
per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis
praeter terram Atticam super Sunium navigans inter
medias prope hostium classes Chalcidem pervenit;
inde conlaudata fide ac virtute,
[12]
quod neque timor nec
spes flexisset eorum animos, hortatusque, in posterum
ut eadem constantia permanerent in societate, si suam
quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent,
ab Chalcide Oreum navigat principumque iis,
[13]
qui
fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant,
summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam
sociis profectus erat, traiecit.
[14]
Cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad
effectum eius operis multitudine fabrorum navalium,
[p. 432]
quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali
fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se
auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis
bellum inferret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.