Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
nondum ab Roma reverterant legati, neque
sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pace
sententia esset, necdum indutiarum dies exierat;
[2]
eo
indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium,
L. Sergium, L. Fabium extemplo misit.
[3]
qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus,
quorum auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent,
quae se prosequerentur.
[4]
datae triremes duae cum ad
Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana
conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis Punica
ad Uticam stationem habebat.
[5]
ex ea tres quadriremes
— seu clam misso a Carthagine nuntio, ut id fieret,
seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude
auso facinus—
[6]
quinqueremem Romanam superantem
promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed
neque rostro ferire celeritate sua praeterlabentem
poterant,
[7]
neque transilire armati ex humilioribus in
altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela
suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res
eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris
in litus effusa tueri potuit.
[8]
concitatam enim remis,
quanto maximo impetu poterant, in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi
evaserunt.
[9]
ita alio super aliud scelere cum haud dubie
indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma
cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt.
[10]
quibus
[p. 561]
Scipio, etsi non indutiarum modo fides a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum
esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani
nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum
dixisset, dimissis legatis bellum parabat.
[11]
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e
nauticis unus escendere in malum, ut specularetur,
quam tenerent regionem,
[12]
cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso
gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias
exposuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.