Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus
[p. 29]
iubentibusque Athenienses, qui foeda passi
iustius in crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti sunt.
[2]
deploraverunt vastationem
populationemque miserabilem agrorum: neque id se
queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim
quaedam belli iura, quae ut facere, ita pati sit fas:
[3]
sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque
agi misera magis quam indigna patienti esse;
[4]
verum
enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina
humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum
infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium
gesserit.
[5]
omnia sepulcra monumentaque diruta esse
in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa
terra tegi.
[6]
delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim
habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata
ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
[7]
circa ea omnia templa Philippum
infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum.
[8]
qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam
opulentamque, talem eum, si liceat, Aetoliam Graeciamque omnem facturum.
[9]
urbis quoque suae similem
deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent.
eodem enim scelere urbem colentis deos praesidemque
arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Minervamque;
[10]
sed ab eorum
non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis
repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint, saevisse.
[11]
itaque se orare atque obsecrare Aetolos,
ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus,
deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent,
bellum susciperent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.