Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.
[2]
[p. 6] et illic tamen, abi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse 1 eorum,
[3]
qui neglegenter custodias servassent, secundam in ipso certamine levis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum vero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam.
[4]
decem et sex milia militum haec fuere, robur omne virium eius regni. ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum —
[5]
Trallis est nomen genti — par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur.
[6]
Romanis ferme par numerus erat; equitum copiis tantum, quod Aetoli accesserant, superabant.
1 a. u. c. 557.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.