Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
at pro reo plerumque
gravissimum quidque primum movendum est, ne
illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior. interim tamen et hoc mutabitur, si leviora
illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior,
[p. 12]
ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur
ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur
dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod
non statim diluemus timere videamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.