Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum
ac veneficiorum cernebant.
[2]
belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn.
[p. 46] Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos
iurisdictio erat,
[3]
scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere
tuto et copias per commodum exponere posset.
[4]
Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere
Persei stimulante summa vi parabat bellum.
[5]
legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt.
[6]
cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites
in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.
[7]
hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.