Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in
fidem Romanorum permitti aecum censebat.
[2]
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, [p. 70] haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque
eorum interficeretur.
[3]
Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem
trahentibus civitatem, aliis ad Romanos;
[4]
et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum
commendari civitatem iussit.
[5]
Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam
legatos.
[6]
ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem
accersito.
[7]
Argis praebitum est iis concilium; ubi res ... aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut
mille milites darent.
[8]
id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.