Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
duo bella eo anno prospere gesta. cum Tiburtibus usque ad deditionem pugnatum. Sassula ex
his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam
habuissent, ni universa gens positis armis in fidem
consulis venisset.
[2]
triumphatum de Tiburtibus; alioquin
mitis victoria fuit. in Tarquinienses acerbe saevitum;
multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum
numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; vulgus aliud
trucidatum.
[3]
nec populus in eos, qui missi Romam
erant, mitior fuit; medio in foro omnes virgis caesi ac
securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.
[4]
res bello bene gestae, ut Samnites quoque amicitiam peterent, effecerunt. legatis eorum comiter ab
senatu responsum, foedere in societatem accepti.
[5]
non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi
Romanae. nam etsi unciario faenore facto levata usura
erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant;
eo nec patricios ambo consules neque comitiorum
curam publicave studia prae privatis incommodis plebs
ad animum admittebat.
[6]
consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum.
in bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebatur, legati Latini ad
Volscos convertere nuntiantes exercitum conscriptum
armatumque iam suis finibus inminere; inde populabundos in agrum Romanum venturos esse.
[7]
censuit
[p. 419]
igitur senatus neutram neglegendam rem esse, utroque
legiones scribi consulesque sortiri provincias iussit.
[8]
inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii
provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum
circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum
fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi
inter praedatores fuisse.
[9]
itaque Valerium consulem,
Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum
habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere
iussit.
[10]
T. Manlium L. f. dixit. is cum sibi magistrum
equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari
exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi
iussu Caeritibus bellum indixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.