Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
adprobantibus clamore cunctis T. Quinctius
ante signa progressus in potestate dictatoris milites
fore dixit; oravit, ut causam miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide, qua rem publicam administrare
[p. 447]
solitus esset, tueretur.
[2]
sibi se privatim nihil
cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere;
militibus cavendum, quod apud patres semel plebi,
iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset.
[3]
Quinctio conlaudato ceteris bonum animum habere
iussis dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne
cui militum fraudi secessio esset; oravit etiam bona
venia Quirites, ne quis eam rem ioco seriove cuiquam
exprobraret.
[4]
lex quoque sacrata militaris lata est, ne
cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur;
additumque legi, ne quis, ubi ordinum ductor fuisset,
postea tribunus militum esset.
[5]
id propter P. Salonium
postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis
et tribunus militum et primus centurio erat, quem
nunc primi pili appellant.
[6]
huic infensi milites erant,
quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne
particeps eorum esset, qui ab Lautulis fugisset.
[7]
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu
non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos, ne suum honorem pluris quam concordiam
civitatis aestimarent, perpulit, ut id quoque ferretur.
aeque inpotens postulatum fuit,
[8]
ut de stipendio equitur—merebant autem triplex ea tempestate—aera
demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.