Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
hoc visu laetus tripertito Hiberum copias
traiecit praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus
[p. 21]
exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus
specularentur. nonaginta milia peditum, duodecim milia
equitum Hiberum traduxit.
[2]
Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis
iungunt, in potestate essent.
[3]
decem milia peditum
Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille
equites.
[4]
postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manavit
certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum
peditum iter averterunt. constabat non tam bello motos
quam longinquitate viae inexsuperabilique Alpium
transitu.
[5]
Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos
anceps erat,
[6]
ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit,
quos et ipsos gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.