Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
postero
die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae,
saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum
[p. 32]
quam hominum pernicie, superatus.
[2]
inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen,
utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi
morative aliquam occasionem fecissent.
[3]
elephanti sicut
per artas praecipitesque vias magna mora agebantur,
ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.
[4]
nono die in iugum Alpium perventum est per
invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus
aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a
coniectantibus iter faciebant.
[5]
biduum in iugo stativa
habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus
erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere.
[6]
fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente
iam sidere Vergiliarum ingentem terrorem adiecit.
[7]
per
omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret,
[8]
praegressus signa Hannibal in
promunturio quodam, unde longe ac late prospectus
erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos,
[9]
moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed
etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno
aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in
manu ac potestate habituros.
[10]
procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.
[11]
ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut
pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita adrectiora
sunt, difficilius fuit. omnis enim ferme via praeceps,
angusta,
[12]
lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu
possent nec, qui paulum titubassent, haerere adfixi
vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines
occiderent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.