Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
Fabius ab Suessula profectus Arpos primum
institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus
castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis
moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia
maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
[2]
comparatis omnibus, quae ad urbes
oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto
exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit
et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit
eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eu
[p. 231]
locum scalas iussit ferre.
[3]
porta ibi humilis et angusta
erat infrequenti via per desertam partem urbis. eam
portam scalis prius transgressos murum aperire ex
interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes
partem urbis cornu signum dare, ut ceterae copiae
admoverentur:
[4]
parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adiuvit.
[5]
imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium
portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque
accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
[6]
postquam portam tenebant cornicines in via paribus
intervallis dispositos canere iubent, ut consulem excirent.
[7]
id ubi factum ex composito est, signa efferri
consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.