Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
sed
omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum
praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis
tenebantur Romanis,
[2]
et ipse in Leontinos cum cetero
omni exercitu—erant autem ad quindecim milia
peditum equitumque—
[3]
profectus erat, liberas aedis
coniurati—et omnes forte militabant—imminentes
viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat,
sumpserunt.
[4]
ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis—Dinomeni fuit
nomen—, quia custos corporis erat, partes datae sunt,
ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut
convenerat factum est.
[5]
tamquam laxaret elatum pedem
ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum
intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis
regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
[6]
clamore et tumultu
audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela
coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
[7]
fuga satellitum, ut iacentem videre regem,
facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem
laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia.
[8]
incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit
Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;
[p. 189]
[9]
ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.
[10]
exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus
puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium,
communiit praesidiumque inposuit.
[11]
inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter
urbem in campum descendit.
[12]
eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium
M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius
silentio facto tali oratione est usus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.