Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
praetores in provincias profecti; consules
religio tenebat, quod prodigiis aliquot nuntiatis non
facile litabant.
[2]
et ex Campania nuntiata erant, Capuae
duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de
caelo tacta, Cumis—adeo minimis etiam rebus prava
religio inserit deos—mures in aede Iovis aurum
rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse,
et Ostiae murum portamque de caelo tactam,
[3]
Caere
vulturium volasse in aedem Iovis, Vulsiniis sanguine
lacum manasse.
[4]
horum prodigiorum causa diem unum
supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine
litatione caesae, diuque non impetrata pax deum. in
capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.
[5]
ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti
erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant;
sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant.
eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque,
[6]
quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.
[7]
eius pestilentiae causa et supplicatum
per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor
urbanus legem ferre ad populum iussus, ut ii ludi in
perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus
ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles.
is dies deinde sollemnis servatus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.