Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam
umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi
et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn.
[2]
filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus,
qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso;
[3]
hi patricii; plebei autem C. Laelius, Cn. Domitius,
[4]
C. Livius Salinator, M'. Acilius. sed omnium oculi in
Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum
locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria
recens utrumque commendabat.
[5]
ceterum ante omnia
certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis,
et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior,
[6]
ut qui eo anno triumphasset. accedebat, quod alter
decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum
fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa
satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;
[7]
in Quinctio nova et recentia
omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo
post triumphum nec adeptus erat.
[8]
pro fratre germano,
non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe
administrandi belli;
[9]
se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit, ut praeferretur candidato, quem
Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio
consule comitia habente, quem tantum praeiudicium
senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui
matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.
[10]
L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus
consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule,
[11]
cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero
die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius
Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus
L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis
eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli;
[12]
multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea
inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum
[p. 204]
unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim
adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram,
qua in Campum iter esset, perduxerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.