Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul
relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit.
[2]
is in
senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset,
[3]
quoque
statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam
feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus
honos.
[4]
postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret,
Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras
eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum
et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas
esse inter se pugnantis,
[5]
eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum
disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui
sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid,
[p. 202]
cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam,
[6]
cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium
habenti tradi exercitum quam legato:
[7]
nunc videri esse
amotum de industria, qui, si ea, quae scripsisset,
praesens diceret, et arguere coram, et, si quid vani
adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.
[8]
itaque nihil eorum, quae postularet
consul, decernendum in praesentia censere.
[9]
cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M.
et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea
re fieret senatus consultum, dixerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.