Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. hac sedata contentione alia subinde C. Decimi praetoris morte exorta est.
[2]
[p. 78]Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus—is, quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione—petebant; certamenque ei cum flamine 1 erat.
[3]
et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse,
[4]
quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.
[5]
L. Porcius consul primo in ea sententia esse,
[6]
ne nomen eius acciperet, deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.
[7]
patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne inpedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimi subrogandi e lege haberentur.
[8]
[p. 79] agenti consuli ex senatus 2consulto respondit Flaccus, nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso ad voluntatem interpretantibus fecerat spem cessurum patrum auctoritati esse;
[9]
comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non adpareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
[10]
consul cum et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.
[11]
contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere;
[12]
ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.
[13]
[p. 80] ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque, 3 quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent,
[14]
pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum inpedirent, senatum censere satis praetorum esse;
[15]
P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet Apollinique ludos faceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.