Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. his ita in senatu, incerto1 ad id, quae cuiusque2 provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. acilio Graecia, Cornelio Italia evenit.
[2]
certa deinde sorte senatus consultum factum est,
quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset
[p. 158]
esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius3 essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria.
[3]
id votum in
haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo
consul nuncupavit: “si duellum quod cum rege
Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus
populique Romani confectum erit,
[4?]
tum tibi, Iuppiter,
populus Romanus ludos magnos dies decem continues
faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de
pecunia, quantam senatus decreverit.
[5]
quisquis
magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi
recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio
inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
[6]
consulibus sortitis provincias extemplo et praetores
sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque
evenit, A. Cornelio Mammulae Brutti, M. Aemilio
Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio
Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior.
his ita exercitus decreti:
[7]
A. Cornelio novi milites,
conscripti priore anno ex senatus consulto a L.
Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem
oram circa Tarentum Brundisiumque.
[8]
L. Aemilio
Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset,
[p. 160]
decretum est ut novorum militum tria milia duceret4 et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium
Latini nominis, tertia civium Romanorum esset.
[9]
idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium
prorogabatur, in Hispaniam citeriorem5 est missum.
[10]
M. Aemilius Lepidus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus;
[11]
L. Valerium, si ita videretur, pro praetore in provincia
retinere et provinciam ita dividere ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam6 maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret.
[12]
eidem praetori mandatum ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret.
[13]
idem L. Oppio de alteris decumis exigendis
in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam
sed Romam id frumentum portari placere.
[14]
C. Livius
praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis
traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus,
et ab Atilio naves accipere.
[15]
veteres naves, quae in
navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio
praetori negotium datum est, et in7 eam classem socios navales libertinos legeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.