Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. dum haec in Italia geruntur, Antiochus
Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut
adsentando faciebat.
[2]
Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima1 apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani,
quam venturos dubitare2 ;
[3]
propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse;
neque enim mari minus quam terra pollere Romana
arma.
[4]
iam pridem classem circa Maleam esse;
audire sese nuper novas naves novumque
[p. 274]
imperatorem rei gerendae causa ex Italia venisse;
[5]
itaque3 desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei4 cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
[6]
unus vera et providere et fideliter praedicere visus. itaque ipse rex navibus quae paratae instructaeque erant Chersonesum
petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani,
praesidiis firmaret;
[7]
ceteram classem Polyxenidam
parare et deducere iussit; speculatorias naves ad
omnia exploranda circa insulas dimisit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.