Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Perseus bellum iam1 vivo patre cogitatum in animo volvens omnes non gentes modo Graeciae,
sed civitates etiam legationibus mittendis,
pollicendo
plura quam praestando,
sibi conciliabat.
[
2]
erant
autem2 magnae partis3 hominum ad favorem eius [p. 304]
inclinati animi,
et aliquanto quam in Eumenem4 propensiores,
[
3?]
cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent,
et ita se in regno suo gereret ut quae sub dicione eius urbes essent,
5 nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
[
4]
contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse;
Apellem,
6 ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id7 quaesitum a Philippo ad supplicium,
exulantem8 accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
[
5]
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos,
tam iusto in cives,
tam munifico erga omnes homines regi,
[
6?]
seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam9 originem novi regni,
seu mutationis rerum cupidi,
seu quia omnia10 non obiecta esse Romanis volebant.
[
7]
erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni,
sed Thessali etiam;
et11 contagione velut tabes in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.
[
8]
cum [p. 306] Thessalos in armis esse nuntiatum esset,
12 Ap.
13 Claudium legatum ad eas res aspiciendas componendasque senatus misit.
[
9]
qui utriusque partis principibus castigatis,
cum iniusto faenore gravatum aes alienum,
ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset,
iusti crediti solutionem in decem annorum14 pensiones distribuit.
[
10]
per eundem Appium eodemque modo compositae in Perrhaebia res.
Aetolorum causas M.
15 Marcellus Delphis per idem tempus iisdem16 hostilibus actas animis quos17 intestino gesserant bello cognovit.
[
11]
cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret,
decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit;
communiter ab utrisque petit abstinerent bello et oblivione praeteritorum18 discordias finirent.
[
12]
huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est.
corinthus,
ut ibi19 deponerentur obsides,
convenit.