Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens, omnis non gentis modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
[2]
[p. 67] erant tamen magnae partis hominum ad favorem eius inclinati 1 animi et aliquanto quam in Eumenem propensiores,
[3]
cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
[4]
contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Philippo ad supplicium exulantem, accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
[5]
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant volgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnis homines regi,
[6]
seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia non obiecti esse Romanis volebant.
[7]
erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam. ex contagione velut tabes in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.
[8]
[p. 68] cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas 2 conponendasque senatus misit.
[9]
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
[10]
per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas Marcellus Delphis per idem tempus hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit.
[11]
cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petiit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
[12]
huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, [ut] ubi deponerentur obsides, convenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.