Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[55]
moveat,12 neque nata certe est et aeterna est”.3 licet concurrant omnes plebei philosophi—sic enim i, qui a
Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur—, non modo nihil umquam tam eleganter4 explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam
subtiliter5 conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud6 una sentit, se
vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse
umquam a se deseratur.7 ex quo efficitur aeternitas,
nisi quid habes ad haec.8
Ego vero facile sim9 passus ne in mentem quidem
mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae.
Quid?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.