Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque1 sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem,2
da divitias, honores, imperia, opes, gloriam—si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus,
hebeti3 ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum
dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat
miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex
sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola
honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex
dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil4 poterit;
quo5 detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim,
quicquid est, quod6 bonum sit, id expetendum est; quod
autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero [p. 425]
adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo
etiam dignitas ei tribuenda est. quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. ex
quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.