previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. [2] postero die profectus aduersa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore Romanum credens, [3] cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo manus conserere. [4] [p. 21039]quartis castris ad Insulam peruenit. ibiSararRhodanusque amnis diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. [5] incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat. [6] regni certamine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur. [7] huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. [8] ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. [9] sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen peruenit. [10] [p. 21040]is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem, [11] non tamen nauium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, noua semper <per> uada nouosque gurgiteset ob eadem pediti quoque incerta uia estad hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; [12] et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tricorii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allobroges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vocontii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brancus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Druentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isara
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLO´BROGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRUE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NSULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOCO´NTII
    • Smith's Bio, Brancus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: