previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. [2] [p. 21062]itaque proxima nocte iussis militibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. [3] prius Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente. [4] Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. [5] ea peritis amnis eius uix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque saluis tantam uim fluminis superasse ueri simile estut iam Hispanos omnes inflati trauexerint utres—, et multorum dierum circuitu Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis traduci posset. [6] potiores apud me auctores sunt qui biduo uix locum rate iungendo flumini inuentum tradunt; ea cum Magone equites <et> Hispanorum expeditos praemissos. [7] dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. [8] Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communiuit et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Padus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equitatus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TICINUS
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: