Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. breuis consultatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent.
[2]
benigne responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samnitibus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inuiolatos abituros.
[3]
haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque bellum proficiscuntur.
[4]
Scipioni segne bellum et simile prioris anni militiae exspectanti hostes ad Uolaterras instructo agmine occurrerunt.
[5]
pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede; nox incertis qua data uictoria esset interuenit. lux insequens uictorem uictumque ostendit;
[6]
nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam uictoriam uidet, progressus ad castra uacuis cum plurima praeda—nam et statiua et trepide deserta fuerant—potitur.
[7]
[p. 10021]inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad populandos hostium fines incedit.
[8]
omnia ferro ignique uastantur; praedae undique actae. nec solum modo uastum hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat.
[9]
Cn. Fului consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum haudquaquam ambiguae uictoriae fuit. Bouianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.