Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta prouincia est,
[2]
quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.
[3]
Postumium ualetudo aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes—ita enim placuerat patribus—nondum egressos opprimeret.
[4]
uelut ex composito ibi obuium habuere hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
[5]
cum castra castris conlata essent, quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunt —tantum desperatio ultima temeritatis facit—castra Romana oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino uanum fuit.
[6]
nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra uallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.
[7]
[p. 10058]hac uelut latebra insidiarum freti Samnites uixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem uigilias perueniunt.
[8]
improuiso oppressis nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit. ab tergo castrorum decumana porta impetus factus;
[9]
itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.