previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est. [2] pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo pontificum, nouem augurum numerus factus. [3] eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. [4] causam renouandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit; [5] Ualeria lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam 'improbe factum' adiecit. [6] id, qui tum pudor hominum erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix serio ita minetur quisquam. [7] [p. 10016]bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est. [8] alter consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat. [9] itaque eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus noui consules acceperunt. [10] in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: [11] eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum. [12] id ne pro certo ponerem uetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium Q. filium Maximum. [13] id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, conuenientem errori. [14] et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina. haec Romae gesta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (76 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: