previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. [2] duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, [3] una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere Acarnanum populi, nec iis, qui convenerant, idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt, ut privatum decretum Romanae societatis fieret. [4] id omnes, qui afuerant, aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, [5] sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. [6] rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt. suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, [7] statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati, [8] quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. [9] potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, [10] cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos, [11] ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

[p. 108]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leucas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Androcles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Archelaus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zeuxidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bianor.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cynoscephalae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Echedemus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TESSERACONTE´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACARNA´NIA
    • Smith's Bio, Flamini'nus
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: