Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum
bellum populo Romano fecisse,
[2]
et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis,
nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum;
haud quieturum eum, antequam bellum toto orbe
terrarum concisset;
[3]
id ei non debere impune esse,
si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent
nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum
esse:
[4]
Carthaginienses responderunt, quidquid aecum
censuissent Romani, facturos esse.
[5]
Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria,
vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus
dies Antiochiam navigat.
[6]
ibi profectum iam regem
in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter
ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.
[7]
Ephesi
regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello;
[8]
sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati
ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo
foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.