Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
Romae eo primum anno tresviri epulones
facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem
de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius
Laeca. iis triumviris item ut pontificibus lege datum
est togae praetextae habendae ius.
[2]
sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.
[3]
pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae
in bellum collatae persolvi placuerat privatis.
[4]
quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium
per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque
annorum, per quos non dederant, exactum est.
[5]
eodem
anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum
suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni
Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L.
[6]
Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et
Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec
eo anno augur in eius locum est suffectus.
[7]
comitia inde consularia habita a M. Marcello
consule. creati consules L. Valerius Flaccus et M.
Porcius Cato. praetores inde facti Cn. Manlius Volso,
Ap. Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C. Fabricius
Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius.
[8]
eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et
C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris
populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa
ipsius patrisque advexerant Siculi Romam; Flaminius
gratiam eius communicaverat cum collega.
[9]
ludi Romani
[p. 132]
et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati
aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C.
Scribonius Curio maximus, multos pecuarios ad populi
iudicium adduxerunt;
[10]
tres ex his condemnati sunt;
ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni
fecerunt.
[11]
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.