Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
satis exploratum de Aebutio ratus consul non
vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat,
ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non
ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse
quae percunctari vellet.
[2]
ad cuius nuntium perturbata
Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam
ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
[3]
in interiorem partem
aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere
inducere in animum posset, negat perturbari debere;
fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet;
[4]
expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus
in sacro nocturno solerent fieri.
[5]
hoc ubi audivit, tantus
pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit,
ut diu hiscere non posset.
[6]
tandem confirmata puellam
admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot
annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire.
iam id ipsum consul laudare,
[7]
quod initiatam se non
infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret.
[8]
neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si
coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa
audisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.