Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium
indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit,
et eam primo orare coepit,
[2]
ne mulieris libertinae cum
[p. 12]
amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non
quod sciret quicquam, ea locutam esse.
[3]
hic Postumius
accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se
amatore cavillari credere, non in domo gravissimae
feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere
paventem, simul illam adhortari, simul iram generi
lenire.
[4]
tandem confirmata, multum incusata perfidia
Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam
rettulisset,
[5]
magnum sibi metum deorum, quorum occulta
initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse
qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
[6]
itaque
hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra
Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere
tuto posset.
[7]
bono animo esse iubere eam consul, et
sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret.
[8]
tum
Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium
id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti
solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus
interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vice matronas creari solitas.
[9]
Pacullam Anniam Campanam
sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse:
nam et viros eam primam filios suos initiasse, Minium
et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex
diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis
mensibus dies initiorum fecisse.
[10]
ex quo in promiscuo
sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia
accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum
esse stupra.
[11]
si qui minus patientes dedecoris sint et
pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas
ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
[12]
viros,
velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis
vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis
cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce
insit, integra flamma efferre.
[13]
raptos a diis homines
[p. 13]
dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos
specus abripiant:
[14]
eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in
his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.