Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
hunc, sicut omni vita, tum
petentem premebat nobilitas; coierantque praeter
C. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati
omnes ad deiciendum honore,
[2]
non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum
hominem censorem videre, sed etiam quod tristem
censuram periculosamque multorum famae et ab laeso
a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
[3]
etenim
tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui
[p. 43]
liberam et fortem censuram timerent, criminando.
[4]
et
simul C. Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium
modo censorem fecerunt, sed collegam ei C. Valerium
Flaccum adiecerunt.
[5]
secundum comitia censorum consules praetoresque
in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret,
quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra
urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita
aptius visum erat, tenuerunt.
[6]
si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et C.
Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat,
magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias
Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
multos,
[7]
qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios
iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum
misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.