Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. M'. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga,
[2]
qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco,
[3]
quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit;
[4]
[p. 136] ut ad Coracem ventum est—mons est altissimus inter 1Callipolim et Naupactum—, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
[5]
et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
[6]
tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.
1 a. u. c. 563.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.