Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos,
[2]
[p. 101] simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, 1 secum disceptaret.
[3]
eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt.
[4]
legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.
[5]
similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt.
[6]
qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant,
[7]
quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit.
[8]
haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
[9]
itaque et vi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret—
[10]
neque enim dubium erat—in eventu eius urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
[11]
primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; deinde cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt.
[12]
[p. 102] revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, 2cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese.
[13]
nihil inde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum,
[14]
qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent: cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
[15]
dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.