Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
[2]
id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.
[3]
Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.
[4]
quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur.
[5]
erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si utilem” inquit, “possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent;
[6]
[p. 139] ceterum sicut testudinem ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus 1video esse, ubi exserit partis aliquas. quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere,
[7]
haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,
[8]
simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.
[9]
” adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
1 a. Ch. 191.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.