Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Hannibal Sagunto capto Carthaginem1 novam in hiberna concesserat,
ibique auditis quae
Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent
seque non ducem solum sed etiam causam esse belli,
[
2?]
partitis divenditisque2 reliquiis3 praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.
[
3]
“
credo ego vos,”
inquit “
socii,
et ipsos cernere4 pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;
[
4]
ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis
florebunt,
si ex aliis gentibus praedam et gloriam
quaeremus.
[
5]
itaque cum longinqua a domo instet
[p. 60]
militia incertumque sit quando domos vestras et quae5 cuique ibi cara sunt visuri sitis,
si quis vestrum suos invisere volt,
commeatum do.
[
6]
primo vere6 edico adsitis,
ut dis bene iuvantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.”
[
7]
omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat et iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus desiderium.
[
8]
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam7 exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
vere primo ad edictum convenere.
[
9]
Hannibal,
cum recensuisset omnium gentium8 auxilia,
Gades profectus Herculi vota exsolvit
novisque se obligat votis,
si cetera prospera evenissent.
[
10]
inde partiens curas simul in inferendum9 atque arcendum bellum,
ne,
dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret,
nuda
apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset,
valido
praesidio firmare eam statuit.
[
11]
pro eo supplementum
ipse ex Africa maxime iaculatorum,
levium armis,
petit,
ut Afri in Hispania Hispani in Africa,
10 melior procul ab domo futurus uterque miles,
velut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent.
[
12]
tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos
[p. 62]
misit in Africam et funditores Baliares octingentos11 septuaginta,
equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.
[
13]
has copias partim Carthagini praesidio esse,
partim distribui per Africam iubet.
simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia
conscripta delectae iuventutis,
praesidium eosdem et
obsides,
duci Carthaginem iubet.